Ephesians 5

. Si Christi mors Deo fuit suavis odor, ergo mortem ejus libenter accepit. Non ergo peccaverunt qui illum crucifixerunt? Sed non est ita, quia injuste justum occiderunt: qui Patris et sua voluntate oblatus est. Sicut et Judas, quid habet nisi peccatum in tradendo Christum? nisi tamen se traderet Christus, non eum traderet Judas. Tradidit Judas Christum, tradidit se Christus. Sed ille agebat negotium suae venditionis, iste nostrae redemptionis. Ideo ille impie deliquit, hic misericorditer egit. . Avaritiam idololatriae aequat, quia illum avarum significat cujus Deus nummus est, vel quia res Dei quas Deus vult servire indigentibus usurpat sibi et recondit, et Deo praefert sicut idololatria Dei honorificentiam. Omnes eorum rationes sunt inania verba, fructu vacua, ad supplicia trahentia. . etc. Hujusmodi autem opera sunt fructus et opus lucis. etc. Justitia et veritas sunt partes bonitatis. Et est sensus: Id est, justa et vera convenienter loquamini. . Animo leni, ut alibi ait Apostolus. Hoc videlicet agite, ut foris terribiliter, personet increpatio, et intus lenitatis teneatur dilectio. Duo conjungit, ut, scilicet, non communicent consentiendo et redarguant. His enim duobus modis non te maculat malus, si non consentis, et si redarguis. Utrumque autem complexus est Apostolus, dicens: etc., id est nolite consentire, laudare et approbare. Et quia parum est non consentire, addit: id est reprehendite, corripite, coercete. Et est sensus: Non sitis consentientes malis approbando ea, neque negligentes arguendo, neque superbientes insultanter arguendo. . Quasi: Etsi turpe sit dicere ea quae ipsi faciunt, tamen redarguenda sunt, quia sic manifestantur saepe per confessionem et poenitentiam: et ideo arguendum est, quia quod sic manifestatur, vertitur in lumen; vel illi mali manifestantur sibiipsis quod mali sunt, et ideo arguendi, quia sic incipiunt esse lumen. Id est malus, cum sibi innotescit esse malus, fit lumen. Id est per poenitentiam incipit converti in bonum. Per confessionem. Per satisfactionem. . Id est, quod minus fecistis in uno tempore, restituite in alio, dimidiantes dies quos impii non dimidiant. Alii enim dimidiant, alii implent dies, alii nec incipiunt; id est, alii moriuntur in Aegypto, alii in deserto, alii in terra sancta. Nec mirum si minus fecistis, quoniam dies mali sunt, nec possunt omnia agi pro libitu. . Non solum auditores praelatis, sed etiam praelati subditis, in charitate eis serviendo et humiliter curam gerendo. Nam etsi dignitas majorum est, administratoria tamen est; unde Apostolus: I Cor. 9.. Est ergo majorum (salva tamen dignitate) servire, sicut minorum est humiliter obedire; haec autem tam majorum quam minorum ordinata subjectio, debet esse in casto timore Christi, qui humilitatem mandavit. Hucusque communiter de moribus egit, nunc quaedam singulis ordinibus suadet. . etc. Quia per actionem bonam munda est a macula, et per spem tensa ad superna: proinde vestis ejus in monte tanquam nix dealbata effulsit, quae significabat. Ecclesiam omni macula peccati mundatam, quae per Christi in ligno crucis extensionem extensa est a ruga, et desiderio ad coelestia. hic per bona opera, in abstinentia mali. Vel hoc erit in futuro, erit enim tunc Ecclesia sancta per gloriam, immaculata per corruptionis remotionem. Sicut Christus fudit sanguinem, ut lavaret maculam Ecclesiae, et extendit se in cruce, ut tolleret rugam, sic et viri, si opus est, debent mori pro salvandis uxoribus, et verbo vitae eas instruere, ut exhibeant cas Deo. . Qui ergo mavult esse sine corpore, non corpus, sed corruptiones et pondus ejus odit. Ita faciat vir de uxore, quae est caro ejus: quia sic et Christus nutrit Ecclesiam cibo corporis sui, et fovet spiritualibus indumentis praeceptorum, virtutum et bonorum operum. . Ne aliquis putaret in viro esse et uxore, secundum utriusque naturalis sexus copulationem, corporalemque mixtionem, addit: etc., secundum hoc ergo quod in Christo et Ecclesia, accipitur quod dictum est: Non jam duo, sed una caro sunt, et quomodo sponsus et sponsa dicuntur, sic caput et corpus. Sive ergo dicatur caput et corpus, sive sponsus et sponsa, unum intelligite. Fit enim ex duobus quasi una quaedam persona, scilicet ex capite et corpore, ex sponso et sponsa: quam unitatem miram et excellentem commendat Isaias, in quo Christus loquens, ait: Sicut sponso alligavit mihi mitram, et sicut sponsam ornavit me ornamento. Hujus spiritualis unitatis sacramentum fuit illud quod in Genesi de unione conjugii ad litteram dicitur .
Copyright information for VulgGlossa